

Apocalypsis B. Joannis*
Caput 9: Versus 5
Ne occiderent.Cum per dolos nequeunt haeretici in aliqua subvertere volunt, contra quos a Deo ordinatum est, ut etsi corpora occidant, animas tamen non decipiant.Mensibus quinque.Alia littera dicitmensibus sex,propter sex aetates quibus haec vita distinguitur.Ut cruciatus scorpii.Cum data sit potestas cruciandi, non aperte tormentant, sed apud saeculi principes accusant.